|
THE PRINCIPAL
Navigations, Voyages, Traffiques,
AND
Discoveries
OF THE ENGLISH NATION.
Collected by
RICHARD HAKLUYT, PREACHER
AND
Edited by
EDMUND GOLDSMID, F.R.H.S.
VOL. IX.
ASIA. PART II.
Nauigations, Voyages, Traffiques, and Discoueries
OF THE ENGLISH NATION IN ASIA.
CAPVT. 38.
De territorio Cathay, et moribus Tartarorum.
Totum Imperium Imperatoris Grand Can distinctum est in 12. magnas
prouincias, iuxta numerum duodecim filiorum primi Genitoris Can, quarum
quaelibet in se continet circiter 6. millia ciuitatum, praeter villas non
numeratas quae sunt Velut absque numero. Habent et singulae prouinciae regem
principalem, hoc est 12. reges prouinciales, et horum quisque sub se reges
Insularum plurimos, alij 50. alij centum, alij plures, qui omnes et singuli
subiectissime obediunt Grand Can Imperatori. Harum prouinciarum maior, et
nobilior dicitur Cathay, qui consistit in Asia profunda. Tres enim sunt
Asiae, scilicet quae profunda dicitur, et Asia dicta maior quae nobis est
satis propinquior et tertia minor intra quam est Ephesus beati Ioannis
Euangelistae sepultura, de qua habes in praecedentibus. Audistis statum
magnatum et nobilium esse permagnificum, et gloriosum, sed sciatis longe
secus esse apud communes et priuatos homines tam in ciuitatibus quam in
forensibus totius Tartariae. In prouincijs autem Cathay habetur tantum de
mercimonijs specierum, et de operibus sericosis; quod multis facilius
acquirere esset praetiosum indumentam, quam camisium de lino. Vnde et
quicunque sunt alicuius honestatis non carent desuper precioso vestimento.
Omnes tam viri quam faemina similibus in forma vestibus inducuntur,
videlicet valde latis, et breuibus vsque ad genua cum apertura in lateribus
quam firmant (dum volunt) ansis quibusdam, nam vterque sexus est brachijs
seu femoralibus plene tectus. Nunquam vtuntur toga aut collobio, sed nec
caputio vnde nec per aspectum indumentorum potest haberi differentia inter
virum et mulierem innuptam. Sed nupta (vt supra dictum est) gestat per
aliquod tegumentum in capite formam pedes viri.
Nubit illic vir quotquot placet mulieribus, vt nonnulli habeant decem vel
duodecim vxores aut plures. Nam quisque maritus iungitur licenter cuilibet
mulieri, exceptis matre, et amita, sorore, et filia. Sicut viri equitant,
tendunt, et currunt per patriam pro negotijs sic et mulieres, quoniam et
ipse operantur omnia fere artificia mechanica sicut pannos et quicquid
efficiter de panno, corio, sericoque, minantque carrucas, et vehicula, sed
viri fabricant de ferro et de omni metallo, lapidibus atque ligno, nec vir
nec mulier nobilis aut degener comedit vltra semel in die communiter. Multa
nutriunt pecora sed nullos porcos, parum comeditur ibi de pane exceptis
magnatibus et diuitibus, sed carnes edunt pecorum, bestiarum, et
bestiolarum vtpote boum, ouium, caprarum, equorum, asinorum, canum,
cattorum, murium, et rattorum, ius carnium sorbentes, et omnis generis lac
bibentes.
Nobiles autem bibunt lac equarum, seu lamentorum, pro nobilissimo potu et
pauperes aquam bullitam cum modico mellis, quia nec vinum ibi habetur, nec
ceruisia confictur: et multi ac plurimi fontes consulunt in sua siti, per
villas, et rura. Domus, et habitacula rotundae sunt formae, compositae et
contextae paruis lignis, et flexilibus virgulis, ad modum cauearum quas nos
facimus pro auiculis, habentes rotundam in culmine aperturam praestantem
duo beneficia habitationi, quoniam et ignis quem in medio domus
constituunt, fumum emittit, et pro aspiciendo lumen immittit. Intrinsecus
sunt parietes vndique de filtro, sed et tectum filtreum est: has domus, dum
locum habitandi mutare volunt, vel dum indiuitina expeditione procedunt,
ducunt secum in plaustris quasi tentoria.
Multas superuacuas obseruant ceremonias, quia respiciunt in vanitates et
insanias falsas: solem et lunam praecipue adorant, eisque frequenter genua
curuant, et ad nouilunium, quicquid est magni estimant inchoandum.
|
|