|
C. IULI CAESARIS
DE BELLO GALLICO
COMMENTARIUS PRIMUS
GALLIA est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae,
aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli
appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt.
Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit.
Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque
humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe
commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important,
proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter
bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute
praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut
suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt.
[Eorum una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine
Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit
etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones.
Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem
partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem.
Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae
est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.]
Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is
M. Messala, [et P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus
coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis
cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus
praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius iis
persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte
flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis
dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et
Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram
ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus late vagarentur et
minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines
bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. Pro multitudine autem hominum
et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere
arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem
CLXXX patebant.
His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea
quae ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam
maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia
frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam
confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in
tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas
Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates suscipit. In eo
itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano, cuius pater
regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi Romani
amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater
ante habuerit; itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore
principatum in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem
conaretur persuadet eique filiam suam in matrimonium dat. Perfacile factu
esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae civitatis
imperium obtenturus esset: non esse dubium quin totius Galliae plurimum
Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum
confirmat. Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et
regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius
Galliae sese potiri posse sperant.
Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetoricem
ex vinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat, ut
igni cremaretur. Die constituta causae dictionis Orgetorix ad iudicium
omnem suam familiam, ad hominum milia decem, undique coegit, et omnes
|
|