|
SEXTI PROPERTI ELEGIARVM
LIBER PRIMVS
CYNTHIA MONOBIBLOS
I
CYNTHIA prima suis miserum me cepit ocellis,
contactum nullis ante cupidinibus.
tum mihi constantis deiecit lumina fastus
et caput impositis pressit Amor pedibus,
donec me docuit castas odisse puellas
improbus, et nullo uiuere consilio.
et mihi iam toto furor hic non deficit anno,
cum tamen aduersos cogor habere deos.
Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores
saeuitiam durae contudit Iasidos.
nam modo Partheniis amens errabat in antris,
ibat et hirsutas ille uidere feras;
ille etiam Hylaei percussus uulnere rami
saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
ergo uelocem potuit domuisse puellam:
tantum in amore preces et benefacta ualent.
in me tardus Amor non ullas cogitat artis,
nec meminit notas, ut prius, ire uias.
at uos, deductae quibus est fallacia lunae
et labor in magicis sacra piare focis,
en agedum dominae mentem conuertite nostrae,
et facite illa meo palleat ore magis!
tunc ego crediderim uobis et sidera et amnis
posse Cytaeines ducere carminibus.
et uos, qui sero lapsum reuocatis, amici,
quaerite non sani pectoris auxilia.
fortiter et ferrum saeuos patiemur et ignis,
sit modo libertas quae uelit ira loqui.
ferte per extremas gentis et ferte per undas,
qua non ulla meum femina norit iter:
uos remanete, quibus facili deus annuit aure,
sitis et in tuto semper amore pares.
in me nostra Venus noctes exercet amaras,
et nullo uacuus tempore defit Amor.
hoc, moneo, uitate malum: sua quemque moretur
cura, neque assueto mutet amore locum.
quod si quis monitis tardas aduerterit auris,
heu referet quanto uerba dolore mea!
II
QVID iuuat ornato procedere, uita, capillo
et tenuis Coa ueste mouere sinus?
aut quid Orontea crinis perfundere murra,.
teque peregrinis uendere muneribus;
naturae decus mercato perdere cultu,
nec sinere in propriis membra nitere bonis?
crede mihi, non ulla tua est medicina figurae:
nudus Amor formae non amat artificem.
aspice quos summittat humus formosa colores;
ut ueniant hederae sponte sua melius,
surgat et in solis formosius arbutus antris,
et sciat indocilis currere lympha uias.
litora natiuis persuadent picta lapillis,
et uolucres nulla dulcius arte canunt.
non sic Leucippis succendit Castora Phoebe,
Pollucem cultu non Hilaira soror;
non, Idae et cupido quondam discordia Phoebo,
Eueni patriis filia litoribus;
nec Phrygium falso traxit candore maritum
auecta externis Hippodamia rotis:
sed facies aderat nullis obnoxia gemmis,
qualis Apelleis est color in tabulis.
non illis studium uulgo conquirere amantis:
illis ampla satis forma pudicitia.
non ego nunc uereor ne sim tibi uilior istis:
uni si qua placet, culta puella sat est;
cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet
Aoniam libens Calliopea lyram,
unica nec desit iucundis gratia uerbis,
omnia quaeque Venus, quaeque Minerua probat.
his tu semper eris nostrae gratissima uitae,
taedia dum miserae sint tibi luxuriae.
III
QVALIS Thesea iacuit cedente carina
languida desertis Gnosia litoribus;
qualis et accubuit primo Cepheia somno
libera iam duris cotibus Andromede;
nec minus assiduis Edonis fessa choreis
qualis in herboso concidit Apidano:
talis uisa mihi mollem spirare quietem
Cynthia non certis nixa caput manibus,
ebria cum multo traherem uestigia Baccho,
et quaterent sera nocte facem pueri.
hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnis,
molliter impresso conor adire toro;
et quamuis duplici correptum ardore iuberent
hac Amor hac Liber, durus uterque deus,
subiecto leuiter positam temptare lacerto
osculaque admota sumere et arma manu,
non tamen ausus eram dominae turbare quietem,
expertae metuens iurgia saeuitiae;
sed sic intentis haerebam fixus ocellis,
Argus ut ignotis cornibus Inachidos.
et modo soluebam nostra de fronte corollas
|
|